monumenta.ch > Augustinus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 23
Dolus ergo quid est? Dolus est quando aliud agitur, et aliud simulatur. Quando itaque aliud est in intentione, aliud in factis, dolus dicitur. Dolus ergo in proprietate reprehensibilis, quomodo petra in proprietate. Qui dixerit petram in proprietate Christum, blasphemat: quomodo vitulum qui dixerit in proprietate Christum, blasphemat. Vitulus in proprietate pecus est; in figura, victima: in proprietate lapis terra obdurata est; in figura, firmitas. Dolus in proprietate fraus; in figura, ipsa figura. Omnis enim figurata et allegorica lectio vel locutio, aliud videtur sonare carnaliter, aliud insinuare spiritualiter. Hanc ergo figuram doli nomine appellavit. Quid est ergo, Venit cum dolo, et abstulit benedictionem tuam? Quia figuratum erat quod agebatur, ideo dictum est, Venit cum dolo. Nam ille doloso homini benedictionem non confirmaret, cui debebatur iusta maledictio. Non ergo erat verus ille dolus: maxime quia non est mentitus dicendo, Ego sum filius tuus maior Esau: iam enim pactus erat ille cum fratre suo, et vendiderat primogenita sua. Hoc se dixit habere patri, quod emerat a fratre: quod ille perdiderat, in istum transierat. Non enim primogeniti honor exclusus erat de domo Isaac: primogeniti honor ibi erat; in illo non erat, qui eum vendiderat: ubi erat, si non in minore erat? Ideo sciens hoc in mysterio Isaac, confirmavit benedictionem, et dicit filio: Quid tibi facturus sum? Et ille: Benedic et me, pater: non enim una tibi est benedictio . Isaac autem sciebat unam.