monumenta.ch > Augustinus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 22
inquit, frater tuus cum dolo, et abstulit benedictionem. Dicebamus: videte quid est cum dolo: dolus hic, non est dolus. Quomodo dolus non est dolus? Quomodo petra non est petra? Quomodo dicitur mare, et non est mare? quia aliud significat: sic dicitur petra, et non est petra; quia aliud significat. Dicitur mons, et non est mons: dicitur leo de tribu Iuda Dominus Iesus Christus, et non est leo: dicitur agnus, et non est agnus: dicitur pecus, et non est pecus: dicitur vitulus, et aliud est. Sic dicitur dolus, et non est dolus. Quare ergo dicitur dolus, quaeramus. Quare dicta sunt illa omnia, quaeramus. Quare dictus est leo? Propter fortitudinem. Quare dictus est petra? Propter firmitatem. Quare dictus est agnus? Propter innocentiam. Quare dictus est vitulus? Propter victimam. Quare dictus est mons? Propter magnitudinem. Quare manna? Propter dulcedinem. Quare ergo dolus? Iam quid sit dolus videamus, et inveniamus quare dictus sit dolus. Novimus enim quid sit petra: et tamen dicitur de homine absurdo et duro petra, et de homine robusto et immobili dicitur petra; et ad laudem inde duxisti firmitatem, et ad vituperationem duritiam. Novimus in petra firmitatem, et accepimus Christum petram: Petra autem erat Christus . In leone fortitudinem novimus: et tamen leo etiam diabolus nominatus est. In dolo quid novimus, ut accipiamus in figura dolum, quemadmodum accipitur et mons, quemadmodum accipitur leo, quemadmodum accipitur agnus, quemadmodum accipitur petra, et caetera?