monumenta.ch > Augustinus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 21
Quale consilium dat? Ut accipiat ille pelles haedinas, et accedat ad patrem. Maiorem quaerit pater, et minorem benedicit: Vetus Testamentum Iudaeos intuetur per litteram, et per spiritualem eius intelligentiam Christiani in illo benedicuntur. Intendat Sanctitas vestra, magnum mysterium, magnum sacramentum. Dicit Isaac, Venit frater tuus cum dolo, de homine sine dolo. Sine dubio Isaac ille, ut erat spiritu prophetico, noverat quid agebatur, et ipse figurate agebat; omnia ponit in magna altitudine sacramentorum: nam si nesciret quid ageret, irasceretur fallenti se filio. Venit maior, et dicit, Ecce, pater; manduca: sicut iussisti mihi, feci. Dicit ille: Quis es tu? Respondit: Ego sum filius tuus maior Esau. Et quis est, inquit, ille a quo iam manducavi; et benedixi eum, et benedictus erit ? Irasci videbatur, exspectabat ab ore ipsius Esau maledictionem aliquam in fratrem: cum exspectat ille maledictionem, confirmat iste benedictionem. O irasci! o indignari! Sed noverat mysterium, et caligo oculorum eius corporeorum significabat caliginem mentis Iudaeorum: oculi autem cordis eius videbant altitudinem mysteriorum.