monumenta.ch > Augustinus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 20
Intelligat itaque Sanctitas vestra, quomodo sint portanda peccata. Sunt enim qui portare sibi videntur peccata, et tacent peccatoribus: iam ista simulatio detestanda est. Porta peccatorem, non ut ames peccatum in illo, sed ut persequaris peccatum propter illum. Dilige peccatorem, non in quantum peccator est, sed in quantum homo est. Quomodo si diligis aegrum, persequeris febrem: nam si parcis febri, non diligis aegrum. Dic ergo quod verum est fratri tuo, noli tacere. Quid enim aliud agimus, quam dicere vobis quod verum est? Noli mendaciter; aperta veritate dic quod verum est: sed donec corrigatur, portetur. Diversis temporibus fieri potuerunt occisio haedorum et portatio pellium: rem tamen significant, quae uno tempore fieri potest. Simul enim et arguit iustus peccatores, quod est haedos occidere; et peccata eorum misericorditer tolerat, quod est pelles portare. Quantum in ipso fuit, occidit haedos, occidit peccatores: sed portabat aliena peccata, et portabat cum tolerantia; meruit benedici: quia charitas omnia tolerat. Ipsa charitas erat in matre, et figuram charitatis ipsius gerebat mater: quae figura omnium sanctorum erat, figuram charitatis gerebat; quia sancti non sunt, nisi qui habuerint charitatem. Quid enim proderit, si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam? Factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si sciero omnia sacramenta, et omnem prophetiam, et tradam corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest . Qualis est ergo charitas, quae sola multum prodest, sine qua caetera nihil prosunt? Ergo ipsa charitas dat consilium, et obedit filius charitatis.