monumenta.ch > Augustinus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 19
Quare haedi, dicet aliquis? Haedi nostis quia peccatores sunt: nam ad sinistram erunt haedi, et ad dexteram agni . Sed qui perseveraverint haedi, ipsi erunt ad sinistram. Nam nisi prius haedi essent, non diceret Dominus: Non veni vocare iustos, sed peccatores. Quando enim Dominus conversabatur cum peccatoribus, et manducabat cum publicanis, Iudaei quasi agni, id est, quasi iusti, et per superbiam magis hirci, obiecerunt Domino tanquam crimen, imo discipulis eius dixerunt: Quare magister vester cum publicanis et peccatoribus manducat? Respondens Dominus, quomodo se defendit? Non est opus, inquit, sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare iustos, sed peccatores . Vocat ergo haedos, sed ut non perseverent haedi. Occidit enim illos Iacob, et praeparavit inde epulas patri suo; id est, ad intelligentiam spiritualem, quae in illa benedictione habebat intelligi, quamvis figurabatur in filio maiori: ad hoc occisi sunt haedi, et manducati sunt, et traiecti in corpus unum. Sic occiduntur peccata in peccatoribus, et transeunt interfecti in corpus unum Ecclesiae: cuius Ecclesiae figuram gerebat Petrus, quando ei dictum est, Macta et manduca . Ergo ille agrestis, iste in domo, mansuetus: ille maior, iste minor: ad illum videbantur respicere benedictiones, ad istum perveniebant. Respiciebant ad illum, quia promissa carnalia promittebantur Iudaeis: ad istum perveniebant , quia spiritualiter intelligenda erant, et accipienda Christianis. Ad istum benedictio non perveniret , nisi portaret peccata, quae ipse iam non faciebat.