monumenta.ch > Augustinus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 18
Hanc ergo cum coepissent desiderare, coeperunt pertinere ad Iacob, qui crediderunt in Christo, et factus est grex Domini in ipsa Iudaea. Sed quid dicit Dominus de ipso grege? Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili: vado, adducam eas, et erit unus grex et unus pastor . Quas alias oves habet Dominus Iesus Christus, nisi de Gentibus? Iunctae sunt oves de Gentibus Iudaeis ovibus. De Iudaeis enim Apostoli. Inde erant et quingenti fratres, qui viderunt Dominum post resurrectionem . Inde erat ipse Nathanael, cui testimonium perhibuit Dominus, in quo dolus non esset. Inde erant centum viginti, qui cum essent in domo, venit Spiritus sanctus, ut eos perfunderet, quem promiserat discipulis. Inde erant tot millia hominum, quae legimus in Actibus Apostolorum baptizata in nomine Christi, ex his qui crucifixerant Christum . Ergo inde erant oves, et multae oves; sed non solae: habebat Dominus alias de Gentibus. Ipsi duo populi tanquam de diverso venientes, etiam duobus parietibus significantur. Venit enim Ecclesia Iudaeorum de circumcisione; venit Ecclesia Gentium de praeputio: de diverso venientes in domo coniuncti sunt. Ideo Dominus dictus est lapis angularis: dicit enim Psalmus, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli ; dicit et Apostolus, Ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu . Ubi est angulus, duo parietes copulantur: in angulo duo parietes, nisi de diverso, non conveniunt: nam si ex una parte veniunt, angulum non faciunt. Duo ergo haedi, ipsi sunt duo populi, ipsa sunt duo ovilia, ipsi sunt duo parietes; ipsi sunt duo caeci qui sedebant in via ; ipsae sunt duae naves in quas levati sunt pisces . Multis in locis Scripturarum intelliguntur duo populi: sed unum sunt in Iacob.