monumenta.ch > Augustinus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 17
Venit enim ille sero, et affert quod iussit pater; et invenit fratrem suum benedictum pro se: et non benedicitur altera benedictione. Quia duo illi homines, duo populi erant: una benedictio unitatem significat Ecclesiae. Duo autem populi ipsi sunt, qui est et Iacob. Sed alio modo figurati duo populi pertinentes ad Iacob. Etenim Dominus noster Iesus Christus, qui ad Iudaeos et Gentes venerat, repudiatus est a Iudaeis, qui pertinebant ad filium maiorem: elegit tamen quosdam, qui pertinebant ad filium minorem, qui spiritualiter coeperant desiderare et intelligere promissa Domini, non carnaliter illam terram, quam desiderabant accipientes; sed spiritualem illam civitatem desiderantes, ubi nemo nascitur carnaliter; quia nemo ibi carnaliter, nemo spiritualiter moritur.