monumenta.ch > Augustinus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 16
Dolus interim quid significet, attendamus; et videamus quid debeat facere Iacob. Portat aliena peccata, et portat cum tolerantia quamvis aliena: hoc est enim habere pelles haedinas: id est, patienter aliena portat, non haeret suis. Sic omnes qui pro unitate Ecclesiae tolerant aliena peccata, Iacob imitantur. Quia et ipse Iacob in Christo est: siquidem Christus in semine Abraham. Dictum est enim, In semine tuo benedicentur omnes gentes . Dominus ergo noster Iesus Christus, qui nullum peccatum fecit, portavit aliena peccata: et dedignatur portare aliena peccata, cui peccata dimissa sunt? Sic ergo aliena peccata, id est, haedinas pelles. Et quid est dolus?