monumenta.ch > Augustinus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 15
Quid ergo dicitur huic piloso Esau, qui non bene conversatus est in domo? Nam et hoc de illis dicitur: Erat ille agrestis venator, Iacob autem sine dolo conversabatur in domo . Ideoque eum amabat mater, cuius conversationem dulcem sentiebat. Ipse est Iacob, qui postea appellatus est Israel, cum luctaretur cum Angelo: et hoc in magno mysterio. Benedictus, appellatus est Israel : ideoque quia sine dolo erat . Intendite, fratres mei, et videte quam sine dolo fuerit. Nathanaelem Dominus quando vidit, quia noverat qualis esset, ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est . Si ergo ideo iste Israelita, quia non est in eo dolus; in ipso Israel utique non erat dolus. Quid sibi ergo vult, quod dicitur, Venit frater tuus cum dolo, et abstulit benedictionem ? Sine dolo eum commendat Scriptura conversantem in domo: Dominus etiam perhibet testimonium, quia sine dolo erat, cum dicit de Nathanaele, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Quid sibi ergo vult, cum dicitur, Accessit cum dolo, et abstulit benedictionem ?