monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.107 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 14
Sed non posset ad nos pervenire benedictio, nisi iam mundati a peccatis per nativitatem regenerationis, aliorum peccata per tolerantiam portemus. Genuit enim mater ambos filios. Intendite, fratres: genuit unum pilosum, alterum lenem. Pili peccata significant, lenitas autem mansuetudinem, id est, munditiem a peccatis. Duo filii benedicuntur: quia duo genera benedicit Ecclesia. Quomodo duos peperit Rebecca, generantur in utero Ecclesiae duo, unus pilosus, alter lenis: quorum diversitatem exposuimus. Sunt enim homines qui nec post Baptismum volunt dimittere peccata sua, et ea volunt facere quae antea faciebant. Verbi gratia, si faciebant fraudes, volunt iterum fraudare: si mendacium iurabant, volunt adhuc peierare: si circumveniebant dolis innocentes, volunt adhuc circumvenire: si homicidia cogitabant, eadem cogitant: si fornicabantur, si inebriabantur, ea ipsa nihilominus faciunt. Ecce Esau natus pilosus. Quid facit Iacob? Dicitur ei a matre: Vade, benedicat te pater tuus. Et dicit, Timeo, non accedam. Sunt enim homines in Ecclesia, qui timent misceri peccatoribus, ne quasi per consortium peccatorum in unitate maculentur, et per haereses et schismata pereant .