monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 13
Intendat Sanctitas vestra. Benedicere ergo volebat maiorem filium Isaac senex caliginosis oculis, quia Vetus Testamentum ad Iudaeos directum erat. Quod Vetus Testamentum non ab eis intelligebatur, ideo caliginosi oculi dicuntur. Ut dixi, fratres, ad maiorem loquitur, ad minorem pervenit benedictio. Etenim mater ista, quae in sanctis omnibus intelligitur, id est, Ecclesia, quae intellexit prophetiam, ipsa dat consilium filio minori, et dicit illi: Ego ipsa audivi patrem tuum dicentem fratri tuo: Vade, et affer mihi venationem, ut manducem, et benedicat te anima mea, antequam moriar. Nunc ergo, fili, audi me. Et dedit illi consilium ut iret, afferretque duos haedos de proximo grege; et faceret illos mater, quemadmodum delectabatur pater eius; et manducaret, et benediceret filium suum minorem absente maiore. Ille autem timuit, et ait: Frater meus pilosus est, ego autem lenis sum; ne contingat me et compalpet pater meus, et intelligat quia ego sum Iacob, et acquiram non benedictionem, sed maledictionem. At illa: Vade, inquit, fili, audi me: maledictio tua super me sit . Perrexit, et attulit duos haedos: facti sunt, et apposuit patri suo: et quemadmodum praedixit, quia non illum agnoscebat in voce, tetigit, invenit pilos; quia pellibus haedorum circumdederat mater brachia eius: credidit maiorem esse, et benedixit. In benedictione maiorem intendebat, et benedictio ad minorem perveniebat. Quid est ergo quod sub specie maioris benedicitur minor, nisi quia sub figuris Veteris Testamenti promissi populo Iudaeorum, pervenit benedictio spiritualis ad populum Christianorum? Attendite, fratres: audiunt illi terram promissionis, audimus et nos: tanquam ad Iudaeos videtur Scriptura loqui de terra promissionis, et ad nos pervenit intellectus terrae promissionis, qui dicimus Deo, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium . Sed hoc ut diceremus, mater nos docuit, id est, in sanctis Ecclesia ipsa Prophetis docet nos , quemadmodum spiritualiter intelligamus ipsa promissa carnalia.