monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 11
Iam videte quia senuerat Isaac. Cuius personam gessit Isaac, quando voluit benedicere filium suum maiorem ? Iam senuerat: ubi senectus, vetustas; per senectutem intelligo vetustatem; et per vetustatem intelligo Vetus Testamentum. Hoc ergo Vetus Testamentum quia illi non intelligebant, qui sub nube fuerunt, ideo dicuntur caligasse oculi Isaac. Caligo oculorum corporis Isaac, caliginem significat mentium Iudaeorum: senectus Isaac, vetustatem significat Veteris Testamenti. Quid ergo, fratres? Vult tamen benedicere et maiorem filium Esau. Minorem amabat mater, et maiorem pater, tanquam primogenitum: nam aequalis in ambos iustitia, sed erat charitas maior erga primogenitum. Vult ille benedicere maiorem, quia Vetus Testamentum primo populo promittebat . Promissiones non loquitur nisi ad Iudaeos: ipsis videtur promittere, ipsis videtur omnia polliceri. Vocantur ab Aegypto, liberantur ab hostibus, per mare ducuntur, pascuntur manna, accipiunt Testamentum, accipiunt Legem, accipiunt promissiones, accipiunt ipsam terram repromissionis. Non mirum quia ille benedicere voluit primum filium: sed sub figura maioris benedicitur minor. Mater enim typum gestat Ecclesiae. Ecclesiam autem accipite, fratres, non in his solis qui post Domini adventum et nativitatem esse coeperunt sancti; sed omnes quotquot fuerunt sancti, ad ipsam Ecclesiam pertinent. Non enim non ad nos pertinet pater Abraham, quia ille fuit antequam Christus nasceretur de Virgine, et nos tanto post, id est, post passionem Christi facti sumus christiani: cum dicat Apostolus quia filii sumus Abrahae, imitando fidem Abrahae . Ergo nos imitando illum ad Ecclesiam admittimur, et ipsum ab Ecclesia exclusuri sumus? Haec Ecclesia significatur in Rebecca uxore Isaac: haec Ecclesia erat in sanctis etiam Prophetis, qui intelligebant Vetus Testamentum, quia promissiones illae carnales spirituale nescio quid significabant. Si spirituale, spirituales ergo ad minorem filium: quia prior est carnalis, et postea spiritualis.