monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 10
Audi Apostolum, quia ista figurae nostrae fuerunt. Nolo enim, inquit, vos ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub nube fuerunt. Si sub nube fuerunt, sub caligine fuerunt. Quid est, sub caligine fuerunt? Non eis intelligentibus spiritualiter, quae cum eis corporaliter agebantur. Et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt. Datum est enim illis manna in deserto , sicut nobis datur dulcedo Scripturarum, ut duremus in ista eremo vitae humanae. Et norunt quale manna accipiunt Christiani, quibus dixit ipse Psalmus, Gustate et videte, quam suavis est Dominus . Et omnes, inquit, eumdem cibum spiritualem manducaverunt. Quid est, eumdem? Idem significantem. Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Et attende quomodo unam rem exposuit, et caetera tacuit: Bibebant enim de spirituali sequente petra; petra autem erat Christus. Haec autem figurae nostrae fuerunt . Illis sunt exhibitae, sed figurae nostrae fuerunt: quia illis corporaliter exhibebantur, nobis spiritualiter significabantur. Ergo illi qui corporaliter ea tenuerunt, ad Vetus Testamentum pertinuerunt.