monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 9
Vetus enim Testamentum est promissio figurata: Novum Testamentum est promissio spiritualiter intellecta. Cum enim Ierusalem quae fuit in terra, pertineat ad Vetus Testamentum, imaginem habet ad Ierusalem quae est in coelo, et pertinet ad Novum Testamentum. Circumcisio carnalis pertinet ad Vetus Testamentum: Circumcisio cordis pertinet ad Novum Testamentum . Liberatur secundum Vetus Testamentum populus de Aegypto: liberatur secundum Novum Testamentum populus a diabolo. Persecutores Aegyptii et Pharao persequuntur exeuntes de Aegypto Iudaeos: persequuntur populum christianum peccata ipsorum et diabolus princeps peccatorum. Sed sicut Iudaeos usque ad mare persequuntur Aegyptii; sic Christianos usque ad Baptismum persequuntur peccata. Eremus est christiano hic mundus. Intendite, fratres, et videte: liberantur per mare Iudaei, obruuntur in mari Aegyptii: liberantur Christiani in remissione peccatorum, delentur peccata per Baptismum. Exeunt post mare Rubrum, et ambulant per eremum: sic et Christiani post Baptismum nondum sunt in terra repromissionis, sed sunt in spe. Saeculum autem hoc eremus est; et vere christiano est eremus post Baptismum, si intelligat quod accepit. Si non solum signa corporalia in illo fiant, sed si etiam in corde spiritualis effectus, intelligit sibi eremum esse istum mundum, intelligit in peregrinatione se vivere, patriam desiderare . Quamdiu autem desiderat, in spe est. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus . Ista patientia in eremo facit aliquid sperare: si iam se putat in patria, non pervenit ad patriam: si iam se putat in patria, remanet in via: ut autem non remaneat in via, speret patriam, desideret patriam, ne deviet. Nam occurrunt tentationes: ita post Baptismum occurrunt. Sicut enim non soli erant hostes Iudaeorum Aegyptii, qui illos ab Aegypto persequebantur (ipsi enim praeteriti hostes erant, quomodo unumquemque persequitur praeterita vita sua et praeterita peccata sua cum principe suo diabolo), sed exstiterunt in eremo, qui vellent impedire viam; et pugnatum est cum illis, et victi sunt: sic post Baptismum cum coeperit ambulare christianus viam cordis sui in spe promissorum Dei, non deviet. Nam occurrunt tentationes aliud aliquid suggerentes, delicias huius mundi, aliam quamdam vitam, ut unumquemque de via detorqueant, et a proposito abducant. Si autem isto desiderio istas suggestiones eviceris, vincuntur hostes in via, et perducitur populus ad patriam.