monumenta.ch > Hieronymus > csg75.322 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 8
Non tamen tale aliquid in futuro saeculo cogitetis, quale nunc videtis: quia si tale aliquid cogitaveritis, et tale aliquid dilexeritis; cum ipso mundo vultis ire extra mundum, tollere vobiscum vultis mundum. Non erunt ibi ista. Lux ibi erit quaedam, unde hoc rorat nescio quid, quod modo intelligimus, et gaudemus. Sed si habemus benedictionem a rore coeli, habemus abundantiam a fertilitate terrae: sic est enim benedictus Iacob : ad eum pertineamus, et non carnaliter vivamus. Quia unusquisque incipit carnaliter vivere, ideo maior dictus est Esau . Duo Testamenta dicuntur in Lege, unum Vetus, et alterum Novum. Vetus promissiones habebat temporales, sed significationes spirituales. Intendat Charitas vestra. Si promissa est Iudaeis terra repromissionis, significat aliquid spiritualiter terra repromissionis: si promissa est Iudaeis civitas pacis Ierusalem, significat aliquid nomen civitatis Ierusalem: si data est Iudaeis circumcisio carnis, significat aliquam spiritualem circumcisionem: si iussi sunt Iudaei unum diem sabbatum observare de septem diebus, significat spiritualem quietem, quae non habet vesperam. Nam et in ipsis septem diebus, in Genesi in omnibus diebus dictum est, Facta est vespera : in septimo die non dicitur, Facta est vespera. Septimo die qui vesperam non habet, significatur nobis requies sempiterna, ubi nullus est occasus. Si data sunt sacrificia Iudaeis carnalia, per victimas animalium omnia significant sacrificia spiritualia. Ergo qui sic intellexerunt, quasi praesens illis aliquid daretur pro magno, et futurum nihil quaesierunt, nec spiritualiter ea quae carnaliter agebantur, intel ligere valuerunt, ad maiorem filium pertinent, ad vetus Testamentum pertinent.