monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.113 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 7
Conamini cogitare, fratres, lumen veritatis, lucem sapientiae, quomodo ubique praesens est omnibus: conamini cogitare lumen iustitiae; praesens est enim omni cogitanti. Quid enim est quod cogitat? Qui vult iniuste vivere, peccat. Deserit iustitiam: diminuta est? Conversus est ad iustitiam: quid? aucta est? Deserit eam, integram illam relinquit: convertitur ad eam, integram illam invenit. Quid est ergo lumen iustitiae? De oriente hoc surgit, et in occidentem vadit? An est alius locus unde oritur, aut quo venit? Nonne ubique praesto est? Homo certe qui est in occidente, si vult iuste vivere, id est, secundum iustitiam, numquid deest illi quam intueatur et videat secundum ipsam iustitiam? Iterum in oriente positus si velit iuste vivere, id est, secundum eamdem iustitiam, numquid deest illi? Ibi enim est iustitia: praesto est iuste viventi. Secundum eius regulam vident quemadmodum iuste vivant et illi: sicut iusti bene vivendo eam vident, ita et iniusti male vivendo non eam vident. Nam et ille iuste vivit, cum eam videt; et ille ipsam videt, ut secundum eam actus suos dirigat: quia nisi secundum iustitiae regulam direxerit actus suos, in errorem iniquitatis impingitur. Quia ergo et huic praesto esse potuit ibi consistenti, nullo loco est, et ubique est: sic iustitia, sic sapientia, sic veritas, sic castitas. Conamini ergo videre talem lucem: sed non potestis, palpitat mentis acies; purgetur, ut videat. ut purgari mereatur. Quod ergo videre non potestis, differte, ut curemini, et videre possitis.