monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 6
Sed si videre potes quid est veritas, quid est sapientia, quid iustitia, quomodo dictum est, Accedite ad eum, et illuminamini : quomodo est illud lumen verum, de quo dicit Ioannes, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; quomodo Ioannes ipse Baptista non erat lumen verum. Dicit enim Ioannes evangelista, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine . Non solum autem Ioannes Baptista verum lumen non erat, sed nec Paulus verum lumen erat, nec Petrus verum lumen erat, nec aliqui apostoli verum lumen erant. Etenim verum lumen est, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Illi vero lumina erant, quia illuminabantur. Nam et oculi carnis nostrae dicuntur lumina; et unusquisque iurat, Per lumina mea. Lumina ista quid sunt? Si desit sol, si desit luna aut lucerna, certe in tenebris remanent. Ubi sunt lumina, videant ante se, praebeant ducatum pedibus, si lumina sunt: et tamen lumina sunt. Quare lumina sunt? Quia possunt lumen recipere. Etenim cum fuerit lumen illatum, lumen ipsum non sentit frons tua, nec auris tua, nec olfactus tuus, nec manus tua, nec pes tuus: sola membra in te qui vocantur oculi, sola sentiunt lumen illatum. Absente lumine tenebrantur: sed illato lumine sola illuminantur, id est, quia sola sentiunt lumen. Illuminantur quidem et caetera membra tua; sed ut videri possint, non ut videre possint. Nam lux quae oritur, vel quae infertur, omnia membra perfundit; oculos, ut videant; caetera, ut videantur. Sic omnes sancti illuminati sunt, ut viderent, et ut quod videbant, praedicarent. Ideo illis dictum est, Vos estis lumen mundi . Sed lumen, non verum lumen. Quare? Quia erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem. Omnem hominem dixit: si de isto sole diceret, non diceret, Omnem hominem; quia iste sol non a solis hominibus videtur. Vident illum et pecora, et minutissima animalia, et muscae vident istum solem: illud autem lumen quod Deus est, nemo videt, nisi de quibus dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.