monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 5
Ille autem qui fecit coelum et terram, nec coelum est, nec terra; nec quid terrenum potest cogitari, nec quid coeleste, nec quid corporeum vel spirituale poteris cogitare: non hoc est Deus. Non tibi facias hominem aliquem grandem et pulchrum: non circumscribitur humana forma Deus; non continetur loco, non tenetur spatio. Non tibi facias quasi aureum Deum: non hoc est Deus. Nam aurum, unde tibi vis facere Deum, Deus ipse fecit; et hoc infirmum , quia in terra. Non tibi proponas, quia aliquid tale est Deus, quale vides in coelo, vel lunam, vel solem, vel sidera vel quidquid fulget et splendet in coelo: non hoc est Deus. Sed nec iterum ideo tibi non videatur Deus quod sol, quia sol tanquam rota quaedam est, non immensum lucis spatium; et dicas tibi, Ergo Deus infinitae lucis est et immensae: ut quasi tendas ipsum solem, et facias illum non habere finem, nec hac nec illac, nec sursum nec deorsum; et tamen lucem tibi immensam proponas Deum: nec hoc est Deus. Deus quidem habitat lucem inaccessibilem : sed talis lux non est rota, nec potest esse nota oculis carnis.