monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 4
Vivunt autem Angeli in gaudio, non creaturae, sed Creatoris. Gaudium enim creaturae est quidquid videtur: gaudium Creatoris est quod non videtur oculis corporis, sed purgata acie mentis. Beati mundo corde. Ad quam visionem beati sunt? Quoniam ipsi Deum videbunt . Non enim putetis, fratres, quia gaudent Angeli ex eo quia vident terram, aut coelum, vel quaecumque in his sunt . Non ex eo gaudent, quia vident coelum et terram; sed quia vident eum qui fecit coelum et terram.