monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 3
Recordamini ergo, qui interfuistis hesterno die, duos filios Isaac, Esau et Iacob, quomodo maiori praeponitur minor : ut ad Iacob pertineatis, Esau non ametis. Erit autem Esau, qui vult carnaliter vivere, vel carnalia in futuro saeculo sperare. Sive ergo carnaliter vivens, et talibus gaudens in hoc tempore, et talia de Deo sperans, qualia habent et mali, et totam felicitatem suam in ipsa ponens de qua gaudent et iniqui; aut certe contemnens istam praesentem, et talem sperans in futuro; carnalis est, carnalem habens fidem, carnalem spem, carnalem charitatem. Fides autem spiritualis est, credere quod protector sit temporaliter Dominus tuus, ut venias ad illud quod temporale non erit; et sperare te habiturum vitam Angelorum, non in corruptionibus carnis, non in voluptatibus et illecebris, non in fornicationibus et ebrietatibus et gaudio epularum carnalium, non in superbia possessionum dominationis terrenae; sed tantummodo quomodo Angeli vivunt.