monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 2
Cum ergo carnaliter adhuc saperet Petrus, turbatus ad interrogationem ancillae, negavit Dominum ter. Praedixerat enim medicus aegroto quid in illo futurum erat: qui aeger casus aegritudinis suae non noverat, et plus de se aegrotus praesumpserat; sed verus medicus videbat. Dixerat enim se cum Domino et pro Domino moriturum . Nondum autem poterat, quia infirmus erat. At ubi venit postea Spiritus sanctus missus de coelo, et confirmavit eos in quos venit; impletus ille fiducia spirituali, coepit iam vere paratus esse mori pro eo quem ante negaverat. Hac fiducia repleti omnes martyres, tenentes rectam fidem, non morientes nec patientes pro falsa fide, pro vano phantasmate, pro spe inani, pro re incerta; sed pro veritatis pollicitatione, certum habentes eum qui promisit, potentem esse qui exhibeat; omnia praesentia contempserunt, in futura exarserunt, quae cum fuerint illis praesentia, non erunt praeterita.