monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 1
Hesternae lectionis debitores nos esse meminimus: sed sicut nos debemus sermonem, ita et vos debetis audientiam. Et lectio quidem illa carnaliter sonat: qui autem Spiritum Dei accepit, spiritualiter sapit. Dixit enim Apostolus, Sapere secundum carnem, mors est . Et ad hoc promisit Dominus Paracletum Spiritum veritatis. Ergo sicut promisit, et misit, ut unusquisque iam qui eum Spiritum recepit, non sit temporalibus voluptatibus servus, sed dominus corporis factus et servus Creatoris, dirigat se in viam praeceptorum Dei : nec vestigia eius nutent, nec oculi eius palpitent; sed intentione fidei proficiat, ut veniat ad id quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit : quod creditur antequam videatur, ut cum venerit, qui credidit non confundatur. Intendat ergo ambulans in spe, sperans quod nondum tenet, credens quod nondum videt, amans cui nondum haeret. Exercitatio autem animae in fide, in spe et charitate, facit eum idoneum capere quod venturum est.