monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 37, 2
Videamus ergo et ad haec Dominus quid responderit. Ubi est, inquiunt, pater tuus? Audivimus enim te dicere, Solus non sum, sed ego et qui misit me Pater: nos solum te videmus, patrem tuum tecum non videmus; quomodo te dicis solum non esse, sed cum patre tuo esse? aut ostende nobis tecum esse patrem tuum. Et Dominus: Numquid me videtis, ut Patrem ostendam vobis? Hoc enim sequitur, hoc suis verbis ipse respondit, quorum verborum expositionem nos ante praemisimus. Videte enim quid dixerit, Neque me scitis, neque Patrem meum. Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Dicitis ergo, Ubi est Pater tuus? quasi iam me sciatis; quasi totum hoc sim quod videtis. Ergo quia me non nostis, ideo vobis Patrem meum non ostendo. Me quippe hominem putatis, ideo Patrem meum hominem quaeritis, quia secundum carnem iudicatis. Quia vero secundum quod videtis aliud sum, et aliud secundum quod non videtis; Patrem autem meum loquor occultus occultum: prius est ut me noveritis; tunc et Patrem meum scietis.