monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 35, 9
Quando ergo Dominus noster Iesus Christus venerit, et, sicut dicit etiam apostolus Paulus, illuminaverit occulta tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis, ut laus sit unicuique a Deo ; tunc praesente tali die lucernae non erunt necessariae: non legetur nobis Propheta, non aperietur codex Apostoli, non requiremus testimonium Ioannis, non ipso indigebimus Evangelio. Ergo omnes Scripturae tollentur de medio, quae nobis in huius saeculi nocte tanquam lucernae accendebantur, ne in tenebris remaneremus: istis omnibus sublatis, ne quasi nobis luceant indigentibus, et ipsis hominibus Dei, per quos haec ministrata sunt, nobiscum lumen illud verum clarumque videntibus, remotis ergo his adiumentis quid videbimus? unde pascetur mens nostra? unde obtutus ille laetabitur? unde erit illud gaudium quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit ? quid videbimus? Obsecro vos, amate mecum, currite credendo mecum: patriam supernam desideremus, supernae patriae suspiremus, peregrinos nos esse hic sentiamus. Quid tunc videbimus? Dicat nunc Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum . Unde tibi ros inspersus est, ad fontem venies: unde radius per obliqua et per anfractuosa tibi ad cor tenebrosum missus est, nudam ipsam lucem videbis, cui videndae ferendaeque mundaris. Dilectissimi, quod et hesterno commemoravi, Ioannes ipse dicit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est . Sentio vestros affectus attolli mecum in superna: sed corpus quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem . Depositurus sum et ego codicem istum, discessuri estis et vos quisque ad sua. Bene nobis fuit in luce communi, bene gavisi sumus, bene exsultavimus: sed cum ab invicem recedimus, ab illo non recedamus.