monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > csg48.319 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 35, 8
Ecce et lucernae perhibent testimonium diei propter infirmitatem nostram, quia diei claritatem tolerare et videre non possumus. Nam et nos ipsi Christiani in comparatione quidem infidelium lux iam sumus; unde dicit Apostolus. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino, sicut filii lucis ambulate : et alibi dixit, Nox praecessit, dies autem appropinquavit: abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis; sicut in die honeste ambulemus . Tamen quia in comparatione illius lucis ad quam venturi sumus, adhuc nox est etiam dies in quo sumus, audi Petrum apostolum: delatam dicit Domino Christo vocem de magnifica potestate, Tu es Filius meus dilectus, in quo bene sensi. Hanc vocem, inquit, nos de coelo audivimus delatam, cum essemus cum illo in monte sancto. Sed quia nos non ibi fuimus, et istam vocem de coelo tunc non audivimus; ait ad nos ipse Petrus, Et habemus certiorem propheticum sermonem. Non audistis vocem de coelo delatam, sed certiorem habetis propheticum sermonem. Praevidens enim Dominus Iesus Christus impios quosdam futuros, qui miraculis eius calumniarentur, magicis artibus ea tribuendo, Prophetas ante praemisit. Numquid enim, si magus erat et magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus? Prophetas audi, o homo mortue, et vermescendo calumniose, Prophetas audi: lego, audi qui ante Dominum venerunt. Habemus, inquit apostolus Petrus, certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, sicut lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris .