monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 31, 11
Illius enim Ecclesiae venturae de Gentibus typum gerebat mulier quae fluxum sanguinis patiebatur: tangebat, et non videbatur; nesciebatur, et sanabatur. Figura quippe erat, quod Dominus interrogavit, Quis me tetigit? Quasi ignorans ignoratam sanavit : sic fecit et Gentibus. Non eum didicimus in carne, et meruimus carnem eius manducare, et in carne eius membra esse. Quare? Quia misit ad nos. Quos? Praecones suos, discipulos suos, servos suos, redemptos suos quos creavit, sed quos et redemit fratres suos: totum parum dixi: membra sua, seipsum; misit enim ad nos membra sua, et fecit nos membra sua. Tamen secundum speciem corporis quam Iudaei viderunt et contempserunt, non apud nos fuit Christus: quia et hoc de illo dictum erat, sicut et Apostolus dicit, Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Ad illos debuit venire, a quorum patribus et quorum patribus est promissus: ideo et ipse sic ait, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel . Sed quid dicit Apostolus in sequenti? Gentes autem super misericordia glorificare Deum . Quid et ipse Dominus? Habeo alias oves quae non sunt ex hoc ovili . Qui dixerat, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel; quomodo habet alias oves ad quas non est missus, nisi quia significavit praesentiam corporalem non se missum exhibere nisi solis Iudaeis, qui viderunt et occiderunt? Et multi tamen inde et antea et postea crediderunt. Messis prima de cruce ventilata est, ut esset semen unde alia messis consurgeret. Nunc vero cum fama Evangelii et bono eius odore excitati credunt fideles eius per omnes gentes, erit exspectatio gentium, quando veniat qui iam venit ; quando ab omnibus videatur, qui tunc a quibusdam visus non est, a quibusdam visus est; quando veniat iudicaturus qui venit iudicandus; quando veniat discreturus, qui venit ut non discerneretur. Non enim ab impiis Christus est discretus, sed cum impiis iudicatus: de illo enim dictum est, Inter iniquos reputatus est . Latro evasit: Christus damnatus est . Accepit in dulgentiam criminosus, damnatus est qui omnium crimina confitentium relaxavit. Tamen et ipsa crux, si attendas, tribunal fuit: in medio enim iudice constituto, unus latro qui credidit liberatus , alter qui insultavit damnatus est. Iam significabat quod facturus est de vivis et mortuis; alios positurus ad dexteram, alios ad sinistram: similis ille latro futuris ad sinistram, similis alter futuris ad dexteram. Iudicabatur, et iudicium minabatur.