monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 31, 8
Principes vero illi audita multitudinis fide, et eo murmure quo Christus glorificabatur, miserunt ministros, ut apprehenderent eum. Quem apprehenderent? Adhuc nolentem? Quia ergo non poterant apprehendere nolentem, missi sunt ut audirent docentem. Quid docentem? Dicit ergo Iesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum. Quod modo vultis facere, facturi estis, sed non modo; quia modo nolo. Quare adhuc modo nolo? Quia adhuc modicum tempus vobiscum sum: et tunc vado ad eum qui me misit. Implere debeo dispensationem meam, et sic pervenire ad passionem meam.