monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 31, 6
Denique ut noveritis non necessitatem, sed potestatem morientis : propter nonnullos hoc loquor, qui cum audierint, nondum venit hora eius, aedificantur ad credenda fata, et fiunt corda eorum fatua: ut ergo noveritis potestatem morientis, ipsam passionem recolite, crucifixum intuemini. Dixit in ligno pendens, Sitio. Illi hoc audito, in arundine per spongiam obtulerunt ei acetum in cruce: accepit, et ait, Perfectum est; et inclinato capite, reddidit spiritum. Videtis potestatem morientis, quia hoc exspectabat, donec omnia complerentur quae de illo praedicta fuerant ante mortem futura. Dixerat enim propheta: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto . Exspectabat ut haec omnia complerentur: posteaquam completa sunt, dixit, Perfectum est; et abscessit potestate, quia non venerat necessitate. Ideo quidam plus mirati sunt istam potestatem morientis, quam potentiam miracula facientis. Ventum est enim ad crucem, ut corpora deponerentur de ligno, quoniam sabbatum illucescebat; et inventi sunt latrones viventes. Supplicium quippe crucis ideo durius erat, quia diutius cruciabat, et omnes crucifixi longa morte necabantur. Illi autem, ne remanerent in ligno, cruribus fractis coacti sunt mori, ut possent inde deponi. Dominus autem inventus est mortuus , et admirati sunt homines: et qui eum vivum contempserunt, mortuum sic admirati sunt, ut dicerent quidam, Vere Filius Dei est hic . Unde est et illud, fratres, ubi ait quaerentibus se, Ego sum; et illi retro redeuntes omnes ceciderunt . Erat ergo in illo potestas summa. Nec hora cogebatur mori; sed horam exspectabat, qua opportune fieret voluntas, non qua inviti impleretur necessitas.