monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 31, 4
Denique cum dixisset, Sed est verus qui misit me, quem vos nescitis; ut ostenderet eis unde possent scire quod nesciebant, subiecit, Ego scio eum. Ergo a me quaerite, ut sciatis eum. Quare autem scio eum? Quia ab ipso sum, et ipse me misit. Magnifice utrumque monstravit. Ab ipso, inquit, sum; quia Filius de Patre, et quidquid est Filius, de illo est cuius est Filius. Ideo Dominum Iesum dicimus Deum de Deo; Patrem non dicimus Deum de Deo, sed tantum Deum: et dicimus Dominum Iesum Lumen de Lumine; Patrem non dicimus Lumen de Lumine, sed tantum Lumen. Ad hoc ergo pertinet, quod dixit, Ab ipso sum. Quod autem videtis me in carne, ipse me misit. Ubi audis, ipse me misit, noli intelligere naturae dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem.