monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 31, 3
Audite ergo Verbum Domini, fratres, videte quemadmodum confirmavit eis et quod dixerunt, 'Istum novimus unde sit;' et quod dixerunt, 'Christus cum venerit, nemo scit unde sit. Clamabat ergo docens in templo Iesus: Et me scitis, et unde sim scitis; et a meipso non veni, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis.' Hoc est dicere, Et me scitis, et me nescitis: hoc est dicere, Et unde sim scitis, et unde sim nescitis. Unde sim scitis, Iesus a Nazareth, cuius etiam parentes nostis. Solus enim in hac causa latebat virginis partus, cui tamen testis erat maritus: ipse enim hoc poterit fideliter indicare, qui posset maritaliter et zelare . Hoc ergo excepto virginis partu, totum noverant in Iesu quod ad hominem pertinet: facies ipsius nota erat, patria ipsius nota erat, genus ipsius notum erat, ubi natus est sciebatur. Recte ergo dixit, Et me nostis, et unde sim scitis, secundum carnem et effigiem hominis quam gerebat: secundum autem divinitatem, Et a me ipso non veni, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis; sed ut eum sciatis, credite in eum quem misit, et scietis. Deum enim nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit : et, Patrem non cognoscit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare .