monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 31, 2
Deinde illi ipsi apud seipsos, qui dixerant, Numquid cognoverunt principes quia hic est Christus? fecerunt sibi quaestionem qua eis videretur non ipse esse Christus: adiungentes enim dixerunt, Sed istum novimus unde sit; Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Haec opinio apud Iudaeos unde nata fuerit, quod Christus cum venerit, nemo scit unde sit (non enim inaniter nata est); si consideremus Scripturas, invenimus, fratres, quoniam sanctae Scripturae dixerunt de Christo, quoniam Nazaraeus vocabitur . Ergo praedixerunt unde sit. Rursus si locum nativitatis eius quaeramus, tanquam inde sit ubi natus est; nec hoc latebat Iudaeos, propter Scripturas quae ista praedixerant. Nam cum eum visa stella Magi quaererent adorare, venerunt ad Herodem, et dixerunt quid quaererent et quid vellent: ille autem convocatis eis qui Legem sciebant, quaesivit ab eis ubi Christus nasceretur: illi dixerunt, In Bethlehem Iudae; et testimonium etiam propheticum protulerunt . Si ergo Prophetae praedixerant et locum unde erat origo carnis eius, et locum ubi eum peperit mater eius; unde nata est ista opinio apud Iudaeos, quam modo audivimus, Christus cum venerit, nemo scit unde sit, nisi quia utrumque praedicaverant et praenuntiaverant Scripturae? Secundum hominem praedixerant Scripturae unde esset: secundum Deum latebat impios, et quaerebat pios. Ad hoc enim et isti dixerunt, Christus cum venerit, nemo scit unde sit; quia hanc illis opinionem generaverat quod per Isaiam dictum est, Generationem autem eius quis enarrabit ? Denique et ipse Dominus ad utrumque respondit, et quia noverant eum unde esset, et quia non noverant; ut attestaretur prophetiae sanctae quae de illo ante praedicta est, et secundum humanitatem infirmitatis, et secundum divinitatem maiestatis.