monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 30, 4
Unum opus feci, et omnes miramini. Et continuo subiungit: Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem. Bene factum est ut acciperetis circumcisionem a Moyse. Non quia ex Moyse est, sed ex Patribus. Abraham quippe primus accepit circumcisionem a Domino . Et in sabbato circumciditis. Convicit vos Moyses: in Lege accepistis ut circumcidatis octavo die ; accepistis in Lege ut vacetis septimo die : si octavus dies illius qui natus est occurret ad diem septimum sabbati, quid facietis? Vacabitis, ut servetis sabbatum; an circumcidetis, ut impleatis sacramentum diei octavi? Sed novi, inquit, quid faciatis. Circumciditis hominem. Quare? Quia circumcisio pertinet ad aliquod signaculum salutis, et non debent homines sabbato vacare a salute. Ergo nec mihi irascamini, quia salvum feci totum hominem sabbato: si circumcisionem, inquit, accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi (aliquid enim per Moysen in illa constitutione circumcisionis salubriter institutum est), mihi operanti salutem in sabbato quare indignamini?