monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 29, 6
Si intelleximus, Deo gratias: si quis autem parum intellexit, fecit homo quo usque potuit, caetera videat unde speret. Forinsecus ut operarii possumus plantare et rigare, sed Dei est incrementum dare . Mea, inquit, doctrina non est mea, sed eius qui misit me. Audiat consilium, qui dicit, Nondum intellexi. Magna quippe res et profunda cum fuisset dicta, vidit utique ipse Dominus Christus hoc tam profundum non omnes intellecturos, et in consequenti dedit consilium. Intelligere vis? crede. Deus enim per prophetam dixit: Nisi credideritis, non intelligetis . Ad hoc pertinet quod etiam hic Dominus secutus adiunxit: Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. Quid est hoc, Si quis voluerit voluntatem eius facere? Sed ego dixeram, Si quis crediderit; et hoc consilium dederam. Si non intellexisti, inquam, crede. Intellectus enim merces est fidei. Ergo noli quaerere intelligere ut credas, sed crede ut intelligas; quoniam nisi credideritis, non intelligetis. Cum ergo ad possibilitatem intelligendi consilium dederim obedientiam credendi, et dixerim Dominum Iesum Christum hoc ipsum adiunxisse in consequenti sententia, invenimus eum dixisse, Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina. Quid est, cognoscet? Hoc est intelliget. Quod est autem, Si quis voluerit voluntatem eius facere, hoc est credere. Sed quia cognoscet, hoc est intelliget, omnes intelligunt: quia vero quod ait, Si quis voluerit voluntatem eius facere, hoc pertinet ad credere, ut diligentius intelligatur, opus est nobis ipso Domino nostro expositore, ut indicet nobis utrum revera ad credere pertineat facere voluntatem Patris eius. Quis nesciat hoc esse facere voluntatem Dei, operari opus eius, id est, quod illi placet? Ipse autem Dominus aperte alio loco dicit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit . Ut credatis in eum; non, ut credatis ei. Sed si creditis in eum, creditis ei: non autem continuo qui credit ei, credit in eum. Nam et daemones credebant ei, et non credebant in eum. Rursus etiam de Apostolis ipsius possumus dicere, Credimus Paulo; sed non, Credimus in Paulum: Credimus Petro; sed non, Credimus in Petrum. Credenti enim in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam . Quid est ergo credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et eius membris incorporari. Ipsa est ergo fides quam de nobis exigit Deus: et non invenit quod exigat, nisi donaverit quod inveniat. Quae fides, nisi quam definivit alio loco Apostolus plenissime dicens: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur ? Non qualiscumque fides, sed fides quae per dilectionem operatur: haec in te sit, et intelliges de doctrina. Quid enim intelliges? Quia doctrina ista non est mea, sed eius qui misit me: id est, intelliges quia Christus Filius Dei, qui est doctrina Patris, non est ex seipso, sed Filius est Patris.