monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 29, 5
Breviter ergo dico Charitati vestrae; hoc videtur mihi dixisse Dominus Iesus Christus, Mea doctrina non est mea, ac si diceret, Ego non sum a meipso. Quamvis enim Filium Patri dicamus et credamus aequalem, nec ullam in eis esse naturae substantiaeque distantiam, nec inter generantem atque generatum aliquod interfuisse temporis intervallum; tamen hoc servato et custodito ista dicimus, quod ille Pater est, ille Filius. Pater autem non est, si non habeat Filium; et Filius non est, si non habeat Patrem: sed tamen Filius Deus de Patre; Pater autem Deus, sed non de Filio. Pater Filii, non Deus de Filio: ille autem Filius Patris, et Deus de Patre. Dominus enim Christus dicitur Lumen ex Lumine. Lumen ergo quod non ex lumine, et Lumen aequale quod ex Lumine, simul unum Lumen, non duo lumina.