monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 29, 3
Quid ergo Dominus respondit eis admirantibus quomodo sciret litteras quas non didicerat? Mea, inquit, doctrina non est mea, sed eius qui misit me. Haec est profunditas prima: videtur enim paucis verbis quasi contraria locutus. Non enim ait, Ista doctrina non est mea; sed, Mea doctrina non est mea. Si non tua, quomodo tua? Si tua, quomodo non tua? Tu enim dicis utrumque: et, mea doctrina; et, non mea. Nam si dixisset, Ista doctrina non est mea, nulla esset quaestio. Nunc vero, fratres, primitus intendite quaestionem, et sic ordine exspectate solutionem. Nam qui non videt quaestionem quae proponitur, quomodo intelligit quod exponitur? Hoc est ergo in quaestione, quod ait, mea non mea: hoc videtur esse contrarium, quomodo mea, quomodo non mea. Si ergo intueamur diligenter quod ipse in exordio dicit sanctus Evangelista, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum ; inde pendet huius solutio quaestionis. Quae est ergo doctrina Patris, nisi Verbum Patris? Ipse ergo Christus doctrina Patris, si Verbum Patris. Sed quia Verbum non potest esse nullius, sed alicuius: et suam doctrinam dixit, seipsum; et non suam, quia Patris est Verbum. Quid enim tam tuum quam tu? et quid tam non tuum quam tu, si alicuius est quod es?