monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 28, 12
Nemo tamen palam loquebatur de illo, propter metum Iudaeorum. Sed qui non loquebantur de illo propter metum Iudaeorum? Utique qui dicebant, Bonus est: non qui dicebant, Seducit turbas. Qui dicebant, Seducit turbas, sonitus eorum audiebatur tanquam aridorum foliorum. Seducit turbas, clarius sonabant; Bonus est, pressius susurrabant. Modo autem, fratres, quamvis nondum venerit illa gloria Christi, quae nos aeternos factura est; modo tamen ita crescit Ecclesia eius, ita eam dignatus est per cuncta diffundere, ut iam susurretur, Seducit turbas; et clarius personet, Bonus est.