monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 28, 10
Iudaei ergo quaerebant eum in die festo: antequam ascenderet. Priores enim fratres ascenderunt, et non tunc ascendit ille, quando illi putabant et volebant: ut etiam hoc impleretur quod ait, Non ad hunc, id est, ad quem vos vultis, primum vel secundum diem. Ascendit autem postea, ut Evangelium loquitur, mediato die festo; id est, cum iam illius diei festi tot dies praeteriissent quod remansissent. Ipsam enim festivitatem, quantum intelligendum est, diebus pluribus celebrabant.