monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 28, 9
Omnia quae dicta sunt antiquo populo Israel in multiplici scriptura sanctae Legis, quae agerent sive in sacrificiis, sive in sacerdotiis, sive in diebus festis, et omnino in quibuslibet rebus quibus Deum colebant, quaecumque illis dicta et praecepta sunt, umbrae fuerunt futurorum. Quorum futurorum? Quae implentur in Christo. Unde dicit Apostolus, Quotquot enim promissiones Dei, in illo etiam : id est, in illo impletae sunt. Deinde dicit alio loco: Omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit . Dixit et alibi: Finis enim Legis Christus est . Item alio loco: Nemo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum . Si ergo omnia illa umbrae fuerunt futurorum; et Scenopegia umbra erat futurorum. Hic ergo dies festus, quaeramus cuius futuri umbra erat. Exposui quid erat Scenopegia: celebratio erat tabernaculorum, propterea quia populus de Aegypto liberatus tendens per desertum ad terram promissionis, in tabernaculis habitavit. Quid sit animadvertamus, et nos erimus; nos, inquam, qui membra Christi sumus, si sumus : illo autem dignante sumus, non nobis promerentibus. Attendamus ergo nos, fratres: educti sumus de Aegypto, ubi diabolo tanquam Pharaoni serviebamus: ubi lutea opera in terrenis desideriis agebamus, et in eis multum laborabamus. Etenim nobis Christus quasi lateres facientibus clamavit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis . Hinc educti per Baptismum tanquam per mare Rubrum, ideo rubrum, quia Christi sanguine consecratum, mortuis omnibus inimicis nostris qui nos insectabantur, id est, deletis omnibus peccatis nostris, transiecti sumus. Modo ergo antequam ad patriam promissionis, id est, aeternum regnum veniamus, in deserto in tabernaculis sumus. Qui ista agnoscunt, in tabernaculis sunt: futurum enim erat ut quidam hoc agnoscerent. Ille enim est in tabernaculis, qui se esse in mundo intelligit peregrinum. Ille se intelligit peregrinantem, qui se videt patriae suspirantem. Cum autem corpus Christi est in tabernaculis, Christus est in tabernaculis. Sed tunc non evidenter, sed latenter. Adhuc enim umbra lucem obscurabat: veniente luce, umbra remota est. Christus erat in occulto, in Scenopegia Christus erat, sed latens Christus. Modo iam cum manifestata sunt ista, agnoscimus nos iter agere in eremo: si enim agnoscamus, in eremo sumus. Quid est in eremo? In deserto. Quare in deserto? Quia in isto mundo, ubi sititur in via inaquosa. Sed sitiamus, ut saturemur. Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur . Et sitis nostra de petra impletur in eremo: Petra enim erat Christus, et virga percussa est, ut aqua manaret. Ut autem manaret, bis percussa est , quia duo ligna sunt crucis. Omnia ergo haec quae fiebant in figura, manifestantur in nobis. Et non vacat quod de Domino dictum est, Ascendit ad diem festum, non manifeste, sed tanquam in occulto. Figuratum enim erat ipsum in occulto, quia in ipso die festo Christus latebat; quia ipse dies festus, Christi membra peregrinatura significabat.