monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 28, 8
Quid deinde addit? Non potest mundus odisse vos. Quid est hoc, nisi, Non potest mundus odisse amatores suos, falsos testes? Bona enim dicitis quae mala sunt, et mala quae bona sunt. Me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. Vos ascendite ad diem festum hunc. Quid est hunc? Ubi gloriam humanam quaeritis. Quid est hunc? Ubi extendere vultis carnalia gaudia, non aeterna cogitare. Ego non ascendo ad diem festum hunc, quia meum tempus nondum impletum est. In die festo hoc gloriam vos humanam quaeritis; meum vero tempus, id est gloriae meae, nondum venit. Ipse erit dies festus meus, non diebus istis praecurrens et transiens, sed permanens in aeternum: ipsa erit festivitas, gaudium sine fine, aeternitas sine labe, serenitas sine nube. Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum; non manifeste, sed quasi in occulto. Ideo non ad diem festum hunc, quia non gloriari temporaliter, sed aliquid docere salubriter, corrigere homines, de die festo aeterno admonere, amorem ab hoc saeculo avertere, et in Deum convertere cupiebat. Quid est autem, quasi latenter ascendit ad diem festum? Non vacat et hoc Domini . Videtur mihi, fratres, etiam hinc, quod quasi latenter ascendit, aliquid significare voluisse: nam consequentia docebunt sic eum ascendisse mediato die festo, id est mediatis illis diebus, ut etiam palam doceret. Sed quasi latenter dixit, ne se ostenderet hominibus. Non vacat quod latenter ascendit Christus ad diem festum, quia ipse latebat in illo die festo. Adhuc etiam ego quod dixi, in latibulo est. Manifestetur ergo, tollatur velum, et appareat quod erat secretum.