monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 28, 7
Modo autem quid necessarium est eis qui habent iustitiam? Quod in illo ipso psalmo legitur, Quoadusque iustitia convertatur in iudicium; et qui habent eam, omnes recti corde. Quaeritis fortasse qui sunt recti corde? Illos invenimus in Scriptura rectos corde, qui mala saeculi tolerant, et non accusant Deum. Videte, fratres; rara avis est ista quam loquor . Nescio quo enim modo quando evenit homini aliquid mali, Deum currit accusare, qui deberet se. Quando boni aliquid agis, te laudas: quando mali aliquid pateris, Deum accusas. Hoc est ergo cor tortum, non rectum. Ab ista distortione et pravitate si corrigaris, convertetur in contrarium quod faciebas. Antea enim quid faciebas? Laudabas te in bonis Dei, accusabas Deum in malis tuis: converso corde et directo, laudabis Deum in bonis suis, accusabis te in malis tuis. Isti sunt recti corde. Denique ille nondum recto corde, cui displicebat felicitas malorum et labor bonorum, ait correctus: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem, quando non eram recto corde, pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. Quare? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens . Vidi, inquit, malos felices, et displicuit mihi Deus; hoc enim volebam, ut non permitteret Deus malos esse felices. Intelligat homo: nunquam hoc permittit Deus; sed ideo malus felix putatur, quia quid sit felicitas ignoratur. Simus ergo recti corde: tempus gloriae nostrae nondum venit. Dicatur amatoribus huius saeculi, quales erant fratres Domini, Tempus vestrum semper est paratum; tempus nostrum nondum venit. Audeamus enim hoc dicere et nos. Et quoniam corpus Domini nostri Iesu Christi sumus, quoniam membra eius sumus, quoniam caput nostrum gratanter agnoscimus, dicamus prorsus; quoniam propter nos et ipse hoc dignatus est dicere. Quando nobis insultant amatores huius saeculi, dicamus eis, Tempus vestrum semper est paratum; tempus nostrum nondum venit. Nobis enim dixit Apostolus, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Quando veniet tempus nostrum? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria .