monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 28, 6
Ergo et hic, Tempus meum nondum venit; tempus autem vestrum, id est, mundi gloria, semper est paratum. Hoc est tempus de quo in prophetia loquitur Christus, id est, corpus Christi: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo . Modo enim non est tempus iudicandi, sed iniquos tolerandi. Ferat igitur modo corpus Christi, et toleret iniquitatem male viventium. Habeat tamen iustitiam modo, antequam habeat iudicium: per iustitiam enim perveniet ad iudicium. Tolerantibus quippe membris iniquitatem saeculi huius quid Scriptura sancta dicit in Psalmo? Non repellet Dominus plebem suam. Laborat quippe plebs eius inter indignos, inter iniquos, inter blasphemantes, inter murmurantes, detrahentes, insectantes, et si liceat, perimentes. Laborat quidem; sed non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet, quoadusque iustitia convertatur in iudicium . Quoadusque iustitia quae modo est in sanctis eius, convertatur in iudicium; cum implebitur quod eis dictum est, Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel . Habebat iustitiam Apostolus, sed nondum illud iudicium de quo dicit, Nescitis quoniam angelos iudicabimus ? Sit ergo modo tempus iuste vivendi, postea erit tempus eos qui male vixerint, iudicandi. Quoadusque iustitia, inquit, convertatur in iudicium. Hoc erit tempus iudicii, de quo Dominus modo dixit, Tempus meum nondum venit. Erit enim tempus gloriae, ut qui venit in humilitate, veniat in altitudine. Qui venit iudicandus, veniet iudicaturus: qui venit occidi a mortuis, veniet iudicare de vivis et mortuis. Deus, inquit Psalmus, manifestus veniet, Deus noster et non silebit . Quid est, manifestus veniet? Quia venit occultus. Tunc non silebit: nam quando venit occulius sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum . Veniet et non silebit. Tacui, inquit, numquid semper tacebo ?