monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 28, 5
Quid ad haec, Dominus? Dicit ergo eis Iesus: Tempus meum nondum venit, tempus autem vestrum semper est paratum. Quid est hoc? Nondum venerat tempus Christi? Quare ergo Christus venerat, si tempus eius nondum venerat? Nonne audivimus Apostolum dicentem, Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum ? Si ergo in plenitudine temporis missus est; quando debuit missus est, quando oportuit venit: quid est, Tempus meum nondum venit? Intelligite, fratres, quo animo illi loquebantur, qui quasi fratrem suum monere videbantur. Dabant ei consilium consequendae gloriae, veluti saeculariter et terreno affectu monentes, ne esset ignobilis et latitaret: quod ergo ait Dominus, Tempus meum nondum venit, illis respondit qui ei consilium de gloria dabant, Tempus gloriae meae nondum venit. Videte quam profundum sit: de gloria illi admonebant, sed ille voluit altitudinem humilitate praecedere, et ad ipsam celsitudinem per humilitatem viam sternere. Nam et illi discipuli utique gloriam requirebant, qui volebant sedere unus ad dexteram eius, et alter ad sinistram: attendebant quo, et non videbant qua; Dominus eos, ut ordinate venirent ad patriam, revocavit ad viam. Excelsa est enim patria, humilis via. Patria est vita Christi, via est mors Christi: patria est mansio Christi, via est passio Christi. Qui recusat viam, quid quaerit patriam? Denique et illis hoc respondit, quaerentibus altitudinem: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum ? Ecce qua venitur ad celsitudinem quam desideratis. Calicem quippe commemorabat humilitatis atque passionis.