monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 28, 2
His praedictis, puto nos in hoc capitulo quod modo lectum est, non esse laboraturos: saepe enim significatum est in capite, quod futurum erat in corpore. Post haec, inquit, ambulabat Iesus in Galilaeam: non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere. Hoc est quod dixi; infirmitati nostrae praebebat exemplum. Non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem. Futurum enim erat, ut dixi, ut aliquis fidelis eius absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur; et ne illi pro crimine obiiceretur latibulum, praecessit in capite quod in membro confirmaretur. Sic enim dictum est, Nolebat ambulare in Iudaeam, quia quaerebant eum Iudaei occidere: quasi non posset Christus et ambulare inter Iudaeos, et non occidi a Iudaeis. Hanc enim potentiam, quando voluit, demonstravit: nam cum eum iam passurum tenere vellent, ait illis, Quem quaeritis? Responderunt: Iesum. Et ille: Ego sum; non se occultans, sed manifestans. Ad eam tamen manifestationem illi non substiterunt, sed redeuntes retro ceciderunt . Et tamen quia pati venerat, surrexerunt, tenuerunt, ad iudicem adduxerunt, et occiderunt. Sed quid fecerunt? Quod ait quaedam Scriptura, Terra tradita est in manus impii : caro data est in potestatem Iudaeis. Et hoc propterea, ut quasi sacculus conscinderetur, unde nostrum pretium manaret.