monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 27, 12
Sed quid est quod ait, Qui manet in me, et ego in illo ? Quid, nisi quod martyres audiebant, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ? Quomodo mansit in illo sanctus Laurentius, cuius hodie festa celebramus? Mansit usque ad tentationem, mansit usque ad tyrannicam interrogationem, mansit usque ad acerrimam comminationem, mansit usque ad peremptionem: parum est, usque ad immanem excruciationem mansit. Non enim occisus est cito, sed cruciatus est in igne: diu vivere permissus est; imo non diu vivere permissus est, sed tarde mori compulsus est. In illa ergo longa morte, in illis tormentis, quia bene manducaverat et bene biberat, tanquam illa esca saginatus et illo calice ebrius, tormenta non sensit. Ibi enim erat qui dixit, Spiritus est qui vivificat. Caro enim ardebat, sed spiritus animam vegetabat. Non cessit, et in regnum successit. Dixerat autem illi Xystus martyr sanctus, cuius diem quinto ab hinc retro die celebravimus: 'Noli moerere, fili.' Episcopus enim erat ille, iste diaconus. 'Noli moerere inquit; sequeris me post triduum.' Triduum autem dixit medium inter diem passionis sancti Xysti, et diem hodiernae passionis sancti Laurentii. Triduum est medium. O consolatio! non ait, Noli moerere, fili; desinet persecutio, et securus eris: sed, Noli moerere; quo ego praecedo, tu sequeris; nec consecutio tua differtur: triduum medium erit, et mecum eris. Accepit oraculum, vicit diabolum, pervenit ad triumphum.