monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 27, 10
Ait ergo Dominus Iesus: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? Ergo, Undecim elegi diceret: an eligitur et diabolus, et in electis est diabolus? Electi in laude solent dici: an electus est et iste, de quo nolente et nesciente magnum aliquid boni fieret? Hoc est proprium Dei; contrarium iniquis. Sicut enim iniqui male utuntur bonis operibus Dei; sic contra Deus bene utitur malis operibus hominum iniquorum. Quam bonum est membra corporis ita esse, quemadmodum disponi non possunt nisi ab artifice Deo! Petulantia tamen quam male utitur oculis? Fallacia quam male utitur lingua? Falsus testis nonne lingua sua et animam suam prius trucidat, et alterum laedere se perempto conatur? Male utitur lingua, nec ideo malum est lingua: opus Dei est lingua, sed bono opere Dei male utitur illa nequitia. Quomodo utuntur pedibus qui currunt ad scelera? quomodo utuntur manibus homicidae? et illis adiacentibus forinsecus bonis creaturis Dei quam male utuntur mali? Auro iudicia corrumpunt, innocentes opprimunt. Luce ista mali male utuntur: male vivendo enim etiam ipsam lucem qua vident, ad ministerium scelerum suorum usurpant. lens enim ut faciat aliquid mali malus, lucere sibi vult ne offendat, qui iam intus offendit et cecidit: quod timet in corpore, iam incurrit in corde. Omnibus ergo bonis Dei, ne per singula currere longum sit, male utitur malus: contra, malis hominum malorum bene utitur bonus. Et quid tam bonum quam unus Deus? Quandoquidem ipse Dominus dixit, Nemo bonus nisi unus Deus . Quanto ergo ille melior, tanto melius utitur et malis nostris. Quid Iuda peius? Inter omnes adhaerentes Magistro, inter duodecim, loculi illi commissi sunt, et dispensatio pauperum distributa: ingratus tanto beneficio, honori tanto, accepit pecuniam, perdidit iustitiam: tradidit vitam mortuus; quem ut discipulus secutus, ut inimicus persecutus est. Totum hoc malum Iudae; sed malo eius bene usus est Dominus. Tradi se pertulit ut redimeret nos. Ecce malum Iudae in bonum conversum est. Satanas quantos martyres persecutus est? Si satanas persequendo cessaret, hodie tam gloriosam coronam sancti Laurentii non celebraremus. Si ergo ipsius diaboli malis operibus bene utitur Deus: quod facit malus, male utendo, sibi nocet; non bonitati Dei contradicit. Artifex illo utitur; et magnus artifex, si illo uti non nosset, nec eum esse permitteret. Ergo unus ex vobis diabolus est, ait, cum ego vos duodecim elegerim. Potest et sic intelligi quod ait, duodecim elegi, quia sacratus est numerus. Non enim quia periit inde unus, ideo illius numeri honor demptus est: nam in locum pereuntis, alius subrogatus est . Mansit numerus consecratus, numerus duodenarius; quia per universum mundum, hoc est per quatuor cardines mundi, Trinitatem fuerant annuntiaturi. Ideo ter quaterni . Se ergo exterminavit Iudas, non duodenarium numerum violavit: ipse deseruit praeceptorem, nam Deus illi apposuit successorem.