monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 27, 8
Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulaverunt. Abierunt retro, sed post satanam, non post Christum. Nam aliquando Dominus Christus Petrum appellavit satanam, magis quia volebat praecedere Dominum suum, et consilium dare ne moreretur ille, qui venerat ut moreretur, ne nos in aeternum moreremur; et ait illi: Redi post me, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominis sunt . Non illum repulit retro ire post satanam, et appellavit satanam; sed fecit post se ire, ut non esset satanas ambulando post Dominum. Isti autem sic redierunt retro, quomodo de quibusdam feminis dicit Apostolus: Quaedam enim conversae sunt retro post satanam . Ulterius cum illo non ambulaverunt. Ecce praecisi a corpore vitam perdiderunt, quia forte in corpore nec fuerunt. Inter non credentes et ipsi deputandi sunt, quamvis discipuli dicerentur. Abierunt retro, non pauci, sed multi. Hoc forte factum est ad consolationem, quoniam aliquando contingit ut dicat homo verum, et quod dicit, non capiatur, atque illi qui audiunt, scandalizentur et discedant. Poenitet autem hominem dixisse quod verum est: dicit enim apud se homo, Non debui sic dicere, non hoc dicere debui. Ecce Domino contigit; dixit, et perdidit multos, remansit ad paucos. Sed non turbabatur ipse, quia ab initio noverat et qui credentes essent, et qui non credentes: nos si nobis contingat, perturbamur. Solatium in Domino inveniamus, et tamen caute verba dicamus.