monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 27, 7
Sed sunt quidam, inquit, in vobis qui non credunt. Non dixit, Sunt quidam in vobis qui non intelligunt; sed causam dixit, quare non intelligant. Sunt enim quidam in vobis qui non credunt; et ideo non intelligunt, quia non credunt. Propheta enim dixit, Nisi credideritis, non intelligetis . Per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Prius haereamus per fidem, ut sit quod vivificetur per intellectum. Nam qui non haeret, resistit; qui resistit, non credit. Nam qui resistit, quomodo vivificatur? Adversarius est radio lucis, quo penetrandus est: non avertit aciem, sed claudit mentem. Sunt ergo quidam qui non credunt. Credant et aperiant, aperiant et illuminabuntur. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. Ibi enim erat et Iudas. Nam quidam scandalizati sunt: ille autem mansit ad insidiandum, non ad intelligendum. Et quia ideo manserat, non de illo tacuit Dominus. Non illum expressit, sed nec siluit; ut omnes timerent, quamvis unus periret. Sed posteaquam dixit et distinxit credentes a non credentibus, expressit causam quare non credant: Propterea dixi vobis, inquit, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ergo et credere datur nobis: non enim nihil est credere. Si autem magnum aliquid est, gaude quia credidisti, sed noli extolli: quid enim habes quod non accepisti ?