monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 27, 5
Quid est ergo quod adiungit, Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam? Dicamus ei (patitur enim nos non contradicentes, sed nosse cupientes): O Domine, magister bone, quomodo caro non prodest quidquam, cum tu dixeris, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam? An vita non prodest quidquam? et propter quid sumus quod sumus, nisi ut habeamus vitam aeternam, quam tua carne promittis? quid est ergo, non prodest quidquam caro? Non prodest quidquam, sed quomodo illi intellexerunt: carnem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur, non quomodo spiritu vegetatur. Proinde sic dictum est, Caro non prodest quidquam; quomodo dictum est, Scientia inflat. Iam ergo debemus odisse scientiam? Absit. Et quid est, Scientia inflat? Sola, sine charitate: ideo adiunxit, Charitas vero aedificat . Adde ergo scientiae charitatem, et utilis erit scientia; non per se, sed per charitatem. Sic etiam nunc, caro non prodest quidquam, sed sola caro: accedat spiritus ad carnem, quomodo accedit charitas ad scientiam, et prodest plurimum. Nam si caro nihil prodesset, Verbum caro non fieret, ut inhabitaret in nobis. Si per carnem nobis multum profuit Christus, quomodo caro nihil prodest? Sed per carnem Spiritus aliquid pro salute nostra egit. Caro vas fuit; quod habebat attende, non quod erat. Apostoli missi sunt; numquid caro ipsorum nihil nobis profuit? Si caro Apostolorum nobis profuit, caro Domini potuit nihil prodesse? Unde enim ad nos sonus verbi, nisi per vocem carnis? unde stilus, unde conscriptio? Ista omnia opera carnis sunt, sed agitante spiritu tanquam organum suum. Spiritus ergo est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam: sicut illi intellexerunt carnem, non sic ego do ad manducandum carnem meam.