monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 27, 4
Et ait: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Hoc antequam exponamus, ut Dominus donat, illud non negligenter praetereundum est, quod ait, Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Filius enim hominis Christus, ex virgine Maria. Ergo filius hominis hic coepit esse in terra, ubi carnem assumpsit ex terra. Unde prophetice dictum erat, Veritas de terra orta est . Quid sibi ergo vult quod ait, Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Nulla enim esset quaestio si ita dixisset, Si videritis Filium Dei ascendentem ubi erat prius? cum vero Filium hominis dixit ascendentem ubi erat prius, numquid Filius hominis in coelo erat prius, quando in terra esse coepit? Hic quidem dixit, ubi erat prius, quasi tunc non ibi esset quando haec loquebatur. Alio autem loco ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo : non dixit, erat, sed, Filius, inquit, hominis qui est in coelo. In terra loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Et non ita dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius Dei, qui est in coelo. Quo pertinet, nisi ut intelligamus, quod etiam pristino sermone commendavi Charitati vestrae, unam personam esse Christum Deum et hominem, non duas; ne fides nostra non sit Trinitas, sed quaternitas? Christus ergo unus est: Verbum, anima et caro unus Christus: Filius Dei et filius hominis unus Christus. Filius Dei semper, filius hominis ex tempore; tamen unus Christus secundum unitatem personae. In coelo erat, quando in terra loquebatur. Sic erat filius hominis in coelo, quomodo Filius Dei erat in terra; Filius Dei in terra in suscepta carne, filius hominis in coelo in unitate personae.