monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 27, 1
Verba Domini ex Evangelio, quae sermonem pristinum consequuntur, audivimus. Hinc sermo debetur auribus et mentibus vestris, et hodierno diei non importunus est: est enim de corpore Domini, quod dicebat se dare ad manducandum propter aeternam vitam. Exposuit autem modum attributionis huius et doni sui, quomodo daret carnem suam manducare, dicens, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo . Signum quia manducavit et bibit hoc est, si manet et manetur, si habitat et inhabitatur, si haeret ut non deseratur . Hoc ergo nos docuit et admonuit mysticis verbis, ut simus in eius corpore sub ipso capite in membris eius, edentes carnem eius, non relinquentes unitatem eius. Sed qui aderant plures non intelligendo scandalizati sunt: non enim cogitabant haec audiendo, nisi carnem, quod ipsi erant. Apostolus autem dicit, et verum dicit, Sapere secundum carnem, mors est . Carnem suam dat nobis Dominus manducare, et sapere secundum carnem mors est; cum de carne sua dicat, quia ibi est vita aeterna. Ergo nec carnem debemus sapere secundum carnem, sicut in his verbis: